M. FABII QVINTILIANI INSTITVTIO ORATORIA LIBER DVODECIMVS
PROHOEMIVM
I. Ventum est ad partem operis destinati longe
gravissimam: cuius equidem onus [sit] si tantum opinione prima concipere
potuissem quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires
meas. Sed initio pudor omittendi quae promiseram tenuit, mox, quamquam
per singulas prope partis labor cresceret, ne perderem quae iam effecta
erant per omnes difficultates animo me sustentavi.
II. Quare nunc
quoque, licet maior quam umquam moles premat, tamen prospicienti finem
mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. Fefellit autem
quod initium a parvis ceperamus: mox velut aura sollicitante provecti
longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata
praecipimus nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut
isdem se ventis credere ausos habebamus:
III. iam cum eloquendi
rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus,
rarus qui tam procul a portu recessisset reperiebatur; postquam vero
nobis ille quem instituebamus orator, a dicendi magistris dimissus, aut
suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae
penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus. Nunc
"caelum undique et undique pontus".
IV. Vnum modo in illa inmensa
vastitate cernere videmur M. tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta
atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque
remos et de ipso demum genere dicendi quo sit usurus perfectus orator
satis habet dicere. At nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et
adsignabit officia. Ita nec antecedentem consequi possumus et longius
eundum est ut res feret. Probabilis tamen cupiditas honestorum, et velut
tutioris audentiae est temptare quibus paratior venia est.
1
I. Sit ergo nobis orator quem constituimus
is qui a M. Catone finitur vir bonus dicendi peritus, verum, id quod et
ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus:
id non eo tantum quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil
sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui
pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus,
pessime mereamur de rebus humanis si latroni comparamus haec arma, non
militi.
II. Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod
praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus
separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam
scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. Mutos enim
nasci et egere omni ratione satius fuisset quam providentiae munera in
mutuam perniciem convertere.
III. Longius tendit hoc iudicium meum.
Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator virum bonum esse oportere,
sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque
intellegentiam concesseris iis qui proposita honestorum ac turpium via
peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter
legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis inproviso
rerum exitu induantur.
IV. Quod si neminem malum esse nisi stultum
eundem non modo a sapientibus dicitur sed vulgo quoque semper est
creditum, certe non fiet umquam stultus orator. Adde quod ne studio
quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest:
primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque
consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius
animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum:
V. tum illa quoque
ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis, etiam
culpa carentibus, curis oportet. Ita demum enim libera ac tota, nulla
distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod
accingitur.
VI. Quod si agrorum nimia cura et sollicitior rei
familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies
multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus quodcumque alteri
datur), quid putamus facturas cupiditatem avaritiam invidiam, quarum
inpotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa
perturbent?
VII. Nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot
ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. Nam et
cum insidiatur, spe curis labore distringitur, et, etiam cum sceleris
compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione
torquetur. Quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus? Non
hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.
VIII.
Age, non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? Quid
ergo ex libidine ac luxuria spei? Non praecipue acuit ad cupiditatem
litterarum amor laudis? Num igitur malis esse laudem curae putamus? Iam
hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique
consistere? Dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque
iniquus?
IX. Denique, ut maximam partem quaestionis eximam, demus,
id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii studii doctrinae pessimo
atque optimo viro: uter melior dicetur orator? Nimirum qui homo quoque
melior. Non igitur umquam malus idem homo et perfectus orator.
X.
Non enim perfectum est quicquam quo melius est aliud. Sed, ne more
Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo
contra veritatem opstinatus ut audeat dicere eodem ingenio studio
doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam
bonum: convincamus huius quoque amentiam.
XI. Nam hoc certe nemo
dubitabit, omnem orationem id agere ut iudici quae proposita fuerint
vera et honesta videantur. Vtrum igitur hoc facilius bonus vir
persuadebit an malus? Bonus quidem et dicet saepius vera atque honesta.
XII.
Sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox
docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, maiore cum fide
necesse est audiatur. At malis hominibus ex contemptu opinionis et
ignorantia recti nonnumquam excidit ipsa simulatio: inde inmodeste
proponunt, sine pudore adfirmant.
XIII. Sequitur in iis quae certum
est effici non posse deformis pertinacia et inritus labor: nam sicut in
vita, ita in causis quoque spes improbas habent; frequenter autem
accidit ut fis etiam vera dicentibus fides desit videaturque talis
advocatus malae causae argumentum.
XIV. Nunc de iis dicendum est
quae mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur: "orator
ergo Demosthenes non fuit? atqui malum virum accepimus. Non Cicero?
atqui huius quoque mores multi reprenderunt." Quid agam? Magna responsi
invidia subeunda est: mitigandae sunt prius aures.
XV. Mihi enim nec
Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia ut omnia quae in eum
ab inimicis congesta sunt credam, cum et pulcherrima eius in re publica
consilia et finem vitae clarum legam, nec M. tullio defuisse video in
ulla parte civis optimi voluntatem.
XVI. Testimonio est actus
nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus
vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem eius gravissima
inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus quo minus optimis se
partibus, id est rei publicae, iungeret.
XVII. Parum fortis videtur
quibusdam, quibus optime respondit ipse non se timidum in suscipiendis
sed in providendis periculis: quod probavit morte quoque ipsa, quam
praestantissimo suscepit animo.
XVIII. Quod si defuit his viris
summa virtus, sic quaerentibus an oratores fuerint respondebo quo modo
Stoici, si interrogentur an sapiens Zenon, an Cleanthes, an Chrysippus
ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id quod
natura hominis summum habet consecutos.
XIX. Nam et Pythagoras non
sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari
voluit. Ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi
dicamque perfectum oratorem esse Ciceronem, ut amicos et bonos viros et
prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur:
sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, eum quaeram
oratorem quem et ille quaerebat.
XX. Quamquam enim stetisse ipsum
in fastigio eloquentiae fateor, ac vix quid adici potuerit invenio,
fortasse inventurus quid adhuc abscisurum putem fuisse (nam et fere sic
docti iudicaverunt plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et
se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur): tamen,
quando nec sapientis sibi nomen minime sui contemptor adseruit et melius
dicere certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore
potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam ad quam nemo
propius accessit.
XXI. Et licebat, si aliter sentirem, fortius id
liberiusque defendere. An vero M. Antonius neminem a se visum
eloquentem, quod tanto minus erat, professus est, ipse etiam M. Tullius
quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit: ego non audeam dicere
aliquid in hac quae superest aeternitate inveniri posse eo quod fuerit
perfectius?
XXII. Transeo illos qui Ciceroni ac Demostheni ne in
eloquentia quidem satis tribuunt: quamquam neque ipsi Ciceroni
Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit,
nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud
ipsum reprendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam
inimice pluribus locis insecuntur.
XXIII. Concedamus sane, quod
minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe disertum,
nihilo tamen minus oratorem eum negabo. Nam nec omnibus qui fuerint
manu prompti viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intellegi
non potest fortitudo.
XXIV. An ei qui ad defendendas causas
advocatur non est opus fide quam neque cupiditas corrumpat nec gratia
avertat nec metus frangat: sed proditorem transfugam praevaricatorem
donabimus oratoris illo sacro nomine? Quod si mediocribus etiam patronis
convenit haec quae vulgo dicitur bonitas, cur non orator ille, qui
nondum fuit sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute
perfectus?
XXV. Non enim forensem quandam instituimus operam nec
mercennariam vocem neque, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem
sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum
cum ingenii natura praestantem, tum vero tot pulcherrimas artis penitus
mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas
cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem
optimeque dicentem.
XXVI. In hoc quota pars erit quod aut innocentis
tuebitur aut improborum scelera compescet aut in pecuniariis
quaestionibus veritati contra calumniam aderit? summus ille quidem in
his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda
senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
XXVII. An non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit:
"tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant"?
Habemus igitur ante omnia virum bonum: post hoc adiciet dicendi peritum: "ille regit dictis animos et pectora mulcet".
XXVIII.
Quid? non in bellis quoque idem ille vir quem instituimus, si sit ad
proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem
trahet? Nam quo modo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum,
postremo mortis ipsius exciderint nisi in eorum locum pietas et
fortitudo et honesti praesens imago successerit?
XXIX. Quae certe
melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibI. Prodit enim se,
quamlibet custodiatur, simulatio, nec umquam tanta fuerit loquendi
facultas ut non titubet [ad] haereat quotiens ab animo verba
dissentiunt.
XXX. Vir autem malus aliud dicat necesse est quam
sentit: bonos numquam honestus sermo deficiet, numquam rerum optimarum
(nam idem etiam prudentes erunt) inventio: quae etiam si lenociniis
destituta sit, satis tamen natura sua ornatur, nec quicquam non diserte
quod honeste dicitur.
XXXI. Quare, iuventus, immo omnis aetas (neque
enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc
tendamus, in haec elaboremus: forsan et consummare contingat. Nam si
natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non
aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque
speret fore illum aliquem?
XXXII. Ad quod si vires ingenii non
suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus meliores erimus ex
utroque. Hoc certe procul eximatur animo, rem pulcherrimam eloquentiam
cum vitiis mentis posse misceri. Facultas dicendi, si in malos incidit,
et ipsa iudicanda est malum: peiores enim illos facit quibus contingit.
XXXIII.
Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt umquam qui diserti esse
quam boni malint) illa dicentis: "Quid ergo tantum est artis in
eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione,
nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas
dicendi expugnat ipsam veritatem? Bonus enim vir non agit nisi bonas
causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa."
XXXIV. Quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro
boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit,
satisfaciam. Pertractare enim quo modo aut pro falsis aut etiam pro
iniustis aliquando dicatur non est inutile, vel propter hoc solum, vi ea
facilius et deprendamus et refellamus, quem ad modum remedia melius
adhibebit cui nota quae nocent fuerint.
XXXV. Neque enim Academici,
cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec
Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus
contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat,
iniustus ipse vir fuit. Venim et virtus quid sit adversa ei malitia
detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et
plurima contrariis probantur: debent ergo oratori sic esse adversariorum
nota consilia ut hostium imperatori.
XXXVI. Verum et illud, quod
prima propositione durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in
defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem. Quod si quis
a me proponi mirabitur (quamquam non est haec mea proprie sententia,
sed eorum quos gravissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit),
sic iudicet, pleraque esse quae non tam factis quam causis eorum vel
honesta fiant vel turpia.
XXXVII. Nam si hominem occidere saepe
virtus, liberos necare non numquam pulcherrimum est, asperiora quaedam
adhuc dictu si communis utilitas exegerit facere conceditur: ne hoc
quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et
qua mente defendat.
XXXVIII. Ac primum concedant mihi omnes oportet,
quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando bonum
virum ut mendacium dicat, et quidem nonnumquam levioribus causis, ut in
pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non
facturi promittimus, nedum si ab homine occidendo grassator avertendus
sit aut hostis pro salute patriae fallendus:
XXXIX. ut hoc, quod
alias in servis quoque reprendendum est, sit alias in ipso sapiente
laudandum. Id si constiterit, multa iam video posse evenire propter quae
orator bene suscipiat tale causae genus quale remota ratione honesta
non recepisset.
XL. Nec hoc dico (quia severiores sequi placet
leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris
haesitatio est hinc iustitiae proposita imagine, inde pietatis. Nihil
dubii relinquamus. Sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus:
utrumne salvum eum nolet is qui a nobis finitur orator? An, si tuendum
susceperit, non tam falsis defendet quam qui apud iudices malam causam
tuetur?
XLI. Quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex nisi ea
non esse facta convicerimus: non vel hoc modo servabit orator non
innocentem modo sed etiam laudabilem civem? Quid si quaedam iusta
natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus: nonne utemur
arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?
XLII. Ad hoc
nemo dubitabit quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo
possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit
quam puniri. Si liqueat igitur oratori futurum bonum virum cui vera
obicientur, non id aget ut salvus sit?
XLIII. Da nunc ut crimine
manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem civitas non
possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? Certe Fabricius
Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia
utilem sciebat ducem, imminente bello palam consulem suffragio suo
fecit, atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle
quam ab hoste venire. Ita hic si fuisset orator, non defendisset eundem
Rufinum vel manifesti peculatus reum?
XLIV. Multa dici possunt
similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. Non enim hoc agimus, ut
istud illi quem formamus viro saepe sit faciendum, sed ut, si talis
coegerit ratio, sit tamen vera finitio oratorem esse virum bonum dicendi
peritum.
XLV. Praecipere vero ac discere quo modo etiam probatione
difficilia tractentur necessarium est. Nam frequenter etiam optimae
causae similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus
premitur, quo fit ut eadem actionis ratione defendendus sit qua si
nocens esset. Iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia,
testes litterae suspiciones opiniones. Non aliter autem veri similia
quam vera et confirmantur et refelluntur. Quapropter ut res feret
flectetur oratio, manente honesta voluntate.
2
I. Quando igitur orator est vir bonus, is
autem citra virtutem intellegi non potest, virtus, etiam si quosdam
impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante
omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique
disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi
peritus potest - nisi forte accedemus iis qui natura constare mores et
nihil adiuvari disciplina putant, scilicet ut ea quidem quae manu fiunt
atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem
vero, qua nihil homini quo ad deos inmortalis propius accederet datum
est, obviam inlaboratam tantum quia nati simus habeamus.
II. Abstinens erit qui id ipsum quid sit abstinentia ignoret?
III.
Et fortis, qui metus doloris mortis superstitionis nulla ratione
purgaverit? Et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges quaeque
natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus
constitutae, numquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud
parvum putant quibus tam facile videtur!
IV. Sed hoc transeo, de quo
neminem qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit
dubitaturum puto. Ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis
peritum fore qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores
praeceptis ac ratione formarit.
V. Neque enim frustra in tertio de
Oratore libro L. Crassus cuncta quae de aequo iusto vero bono deque iis
quae sunt contra posita dicantur propria esse oratoris adfirmat, ac
philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non
suis. Idem tamen confitetur ea iam esse a philosophia petenda, videlicet
quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse.
VI.
Hinc etiam illud est quod Cicero pluribus et libris et epistulis
testatur, dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere,
ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi.
Quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet, ut esse oratorem
philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus
officiis atque ab omni munere oratoris recessit.
VII. Nam quis
philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit?
Quis denique in ipsa quam maxime plerique praecipiunt rei publicae
administratione versatus est? Atqui ego illum quem instituo Romanum
quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus sed rerum
experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.
VIII. Sed
quia deserta ab iis qui se ad eloquentiam contulerunt studia sapientiae
non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et
gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt, id quod est
oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur ab iis petere
nimirum necesse est apud quos remansit: evolvendi penitus auctores qui
de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia divinarum rerum
sit humanarumque coniuncta.
IX. Quae ipsae quanto maiores ac
pulchriores viderentur si illas ii docerent qui etiam eloqui
praestantissime possent? Vtinamque sit tempus umquam quo perfectus
aliquis qualem optamus orator hanc artem superbo nomine et vitiis
quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac velut rebus
repetitis in corpus eloquentiae adducat. Quae quidem cum sit in tris
divisa partis, naturalem moralem rationalem, qua tandem non est cum
oratoris opere coniuncta? Nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa,
quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis
cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis
iudicare et colligere ac resolvere quae velis oratorum est:
XI.
quamquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam
in disputationibus, quia non docere modo sed movere etiam ac delectare
audientis debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est
opus, ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu
fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.
XII.
Et ut palaestrici doctores illos quos numeros vocant non idcirco
discentibus tradunt ut iis omnibus ii qui didicerint in ipso luctandi
certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur),
sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum cuius se occasio
dederit efficiant:
XIII. ita haec pars dialectica, sive illam dicere
malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et
comprehensionibus et separandis quae sunt differentia et resolvenda
ambiguitate, distinguendo dividendo inliciendo inplicando, ita, si totum
sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad
tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
XIV. Itaque
reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab illa cavillatione
discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva
quaedam animalia quae in angustis mobilia campo deprehenduntur.
XV.
Iam quidem pars illa moralis, quae dicitur ethice, certe tota oratori
est accommodata. Nam in tanta causarum, sicut superioribus libris
diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus
concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur
vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur,
nulla fere dici potest cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni
reperiatur, plerasque vero esse quis nescit quae totae in sola
qualitate consistant?
XVI. In consiliis vero quae ratio suadendi est
ab honesti quaestione seposita? Quin illa etiam pars tertia, quae
laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti
pravique versatur.
XVII. An de iustitia fortitudine abstinentia
temperantia pietate non plurima dicet orator? Sed ille vir bonus, qui
haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum
linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiet,
nec in cogitando laborabit sed quod sciet vere dicet.
XVIII. cum sit
autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars
utique continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto
nemo dubitabit generales quaestiones in illo maxime studiorum more
versatas.
XIX. Iam vero cum sint multa propriis brevibusque
comprensionibus finienda, unde etiam status causarum dicitur finitivus,
nonne ad id quoque instrui ab his, qui plus in hoc studii dederunt,
oportet? Quid? non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut
aequi disputatione aut voluntatis coniectura continetur? Quorum pars ad
rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
XX. Ergo natura
permixta est omnibus istis oratio, quae quidem oratio est vere. Nam
ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae
vel nullos vel falsos duces habeat. Pars vero naturalis, cum est ad
exercitationem dicendi tanto ceteris uberior quanto maiore spiritu de
divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine
qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
XXI.
Nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit
res publica: si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec
voluptatibus terreni corporis serviendum. An haec non frequenter
tractabit orator? Iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de
quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei
disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem?
Quae denique intellegi saltem potest eloquentia hominis optima
nescientis?
XXII. Haec si rationi manifesta non essent, exemplis
tamen crederemus, si quidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiam si
nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum
historici tum etiam liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt,
Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenen, principem
omnium Graeciae oratorum, dedisse operam PlatonI.
XXIII. Nam M.
tullius non tantum se debere scholis rhetorum quantum Academiae spatiis
frequenter ipse testatus est: neque se tanta umquam in eo fudisset
ubertas si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum naturae
finibus terminasset. Verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae
secta conferre plurimum eloquentiae possit - quamquam ea non inter
multas potest esse contentio;
XXIV. nam in primis nos Epicurus a se
ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima
iubet: neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum
ponens, ad hunc nos laborem adhortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere
habere partis potest, cui iudices esse apud quos verba faciat, et reum
pro quo loquatur, et senatum in quo sit dicenda sententia non liquebit?
XXV.
Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem
disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
Adiciunt loco probationis quod ea praestantissimos in eloquentia viros
ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant: nam
thesis dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici,
sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse
concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere
subtilius contendunt.
XXVI. Sed haec inter ipsos, qui velut
sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a
suscepta semel persuasione discedere: oratori vero nihil est necesse in
cuiusquam iurare leges.
XXVII. Maius enim opus atque praestantius ad
quod ipse tendit et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus
cum vitae tum etiam eloquentiae laude perfectus. Quare in exemplum bene
dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero
formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam
deliget. Exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in
maximis quibusque ac natura pulcherrimis.
XXVIII. Nam quae potest
materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de
virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de
amicitia? Haec sunt quibus mens pariter atque oratio insurgant: quae
vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos
opinionibus vulgi animumque caelestem cognatis sideribus admoveat.
XXIX.
Neque ea solum quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam
quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare et nosse et animo
semper agitare conveniet. Quae profecto nusquam plura maioraque quam in
nostrae civitatis monumentis reperientur.
XXX. An fortitudinem,
iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac
mortis melius alii docebunt quam Fabricii, curii, Reguli, Decii, Mucii
aliique innumerabiles? Quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum
Romani, quod est maius, exemplis.
XXXI. [tantum quod non cognatis
ide rebus admoveri] +qui non modo proximum tempus lucemque praesentem
intueri satis credat,+ sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae
honestae et curriculum laudis existimet, hinc mihi ille iustitiae
haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis
praestet. Neque erit perfectus orator nisi qui honeste dicere et sciet
et audebit.
3
I. Iuris quoque civilis necessaria huic viro
scientia est et morum ac religionum eius rei publicae quam capesset.
Nam qualis esse suasor in consiliis publicis privatisve poterit tot
rerum quibus praecipue civitas continetur ignarus? Quo autem modo
patronum se causarum non falso dixerit qui quod est in causis
potentissimum sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis qui
poetarum scripta pronuntiant? Nam quodam modo mandata perferet, et ea
quae sibi a iudice credi postulaturus est aliena fide dicet, et ipse
litigantium auxiliator egebit auxilio. Quod ut fieri nonnumquam minore
incommodo possit cum domi praecepta et composita et sicut cetera quae in
causa sunt in discendo cognita ad iudicem perfert: quid fiet in iis
quaestionibus quae subito inter ipsas actiones nasci solent? Non
deformiter respectet et inter subsellia minores advocatos interroget?
III.
Potest autem satis diligenter accipere quae tum audiet cum dicenda
sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere? Possit in
actionibus: quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo nec
libera ad discendum mora est? Quid si forte peritus iuris ille non
aderit? Quid si quis non satis in ea re doctus falsum aliquid
subiecerit? Hoc enim est maximum ignorantiae malum, quod credit eum
scire qui moneat.
IV. Neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve
eorum qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque
idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum
datum est: sed loquor de oratore, qui non clamorem modo suum causis, sed
omnia quae profutura sunt debet.
V. Itaque eum nec inutilem si ad
horam forte constiterit neque in testationibus faciendis esse imperitum
velim. Quis enim potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa
velit? Nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem
strenuum et fortem et omnium quae pugna poscit artificem, sed neque
dilectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere
commeatus nec locum capere castris scientem: prius est enim certe parare
bella quam gerere.
VI. Atqui simillimus huic sit advocatus si plura
quae ad vincendum valent aliis reliquerit, cum praesertim hoc quod est
maxime necessarium nec tam sit arduum quam procul intuentibus fortasse
videatur. Namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus
constat, dubium aequitatis regula examinandum est.
VII. Quae scripta
sunt aut posita in more civitatis nullam habent difficultatem -
cognitionis sunt enim, non inventionis: at quae consultorum responsis
explicantur aut in verborum interpretatione sunt posita aut in recti
pravique discrimine. Vim cuiusque vocis intellegere aut commune
prudentium est aut proprium oratoris, aequitas optimo cuique notissima.
VIII.
Nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui,
cum se ad id quod est optimum natura derexerit, non magnopere
commovebitur si quis ab eo consultus dissentiet, cum ipsis illis
diversas inter se opiniones tueri concessum sit. Sed etiam si nosse quid
quisque senserit volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis
minus laboriosum.
IX. Quod si plerique desperata facultate agendi ad
discendum ius declinaverunt, quam id scire facile est oratori quod
discunt qui sua quoque confessione oratores esse non possunt! Verum et
M. Cato cum in dicendo praestantissimus, tum iuris idem fuit
peritissimus, et Scaevolae Servioque sulpicio concessa est etiam
facundiae virtus,
X. et M. tullius non modo inter agendum numquam
est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo
coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri vacare sed
etiam docendo.
XI. Verum ea quae de moribus excolendis studioque
iuris praecipimus ne quis eo credat reprendenda quod multos cognovimus
qui, taedio laboris quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est,
confugerint ad haec deverticula desidiae: quorum alii se ad album ac
rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, legulei quidam
esse maluerunt, tamquam utiliora eligentes ea quorum solam facilitatem
sequebantur:
XII. alii pigritiae adrogantioris, qui, subito fronte
conficta inmissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta paulum
aliquid sederunt in scholis philosophorum ut deinde in publico tristes,
domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum: philosophia
enim simulari potest, eloquentia non potest.
4
I. In primis vero abundare debet orator
exemplorum copia cum veterum tum etiam novorum, adeo ut non ea modo quae
conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita
quaeque cotidie aguntur debeat nosse, verum ne ea quidem quae sunt a
clarioribus poetis ficta neglegere.
II. Nam illa quidem priora aut
testimoniorum aut etiam iudicatorum optinent locum, sed haec quoque aut
vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco
ficta creduntur. Sciat ergo quam plurima: unde etiam senibus auctoritas
maior est, quod plura nosse et vidisse creduntur (quod Homerus
frequentissime testatur). Sed non est exspectanda ultima aetas, cum
studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam
praeteritis saeculis vixisse videamur.
5
I. Haec sunt quae me redditurum, promiseram
instrumenta, non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris: haec
arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente
verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi
usu et memoriae firmitate et actionis gratia. Sed plurimum ex his valet
animi praestantia quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec
audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
II. Nam ut
abominanda sunt contraria his vitia confidentiae temeritatis
inprobitatis adrogantiae, ita citra constantiam fiduciam fortitudinem
nihil artes, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des
arma timidis et inbellibus. Invitus mehercules dico, quoniam et aliter
accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem sed amabile et quae
virtutes facillime generet, esse inter adversa, multisque in causa
fuisse ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam
secreti consumerentur.
III. Sciat autem, si quis haec forte minus
adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me
reprendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis
quae facienda sunt: inde confusio et coepti paenitentia et subitum
silentium. Quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum propter quem
facere honeste pudet?
IV. Neque ego rursus nolo eum qui sit dicturus
et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intellegere, quae
si non acciderent, etiam simulanda erant; sed intellectus hic sit
operis, non metus, moveamurque, non concidamus. Optima est autem
emendatio verecundiae fiducia et quamlibet inbecilla frons magna
conscientia sustinetur.
V. sunt et naturalia, ut supra dixi, quae
tamen et cura iuvantur instrumenta, vox latus decor: quae quidem tantum
valent ut frequenter famam ingeni faciant. Habuit oratores aetas nostra
copiosiores, sed cum diceret eminere inter aequalis Trachalus videbatur:
ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas,
gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene
tragoedorum, sed super omnis quos ego quidem audierim tragoedos.
VI.
Certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunali, quattuor autem
iudicia, ut moris est, cogerentur atque omnia clamoribus fremerent, et
auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum
fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus meminI. Sed hoc votum
est et rara felicitas: quae si non adsit, sane sufficiat ab iis quibus
quis dicit audiri. Talis esse debet orator, haec scire.
6
I. Agendi autem initium sine dubio secundum
vires cuiusque sumendum est. Neque ego annos definiam, cum Demosthenen
puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus
Caesar Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia
susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus
duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.
II. Modus mihi
videtur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur inmatura
frons et quidquid est illud adhuc acerbum proferatur (nam inde et
contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et,
quod est ubique perniciosissimum, praevenit vires fiducia), nec rursus
differendum est tirocinium in senectutem: nam cotidie metus crescit
maiusque fit semper quod ausuri sumus, et dum deliberamus quando
incipiendum sit incipere iam serum est. Quare fructum studiorum viridem
et adhuc dulcem promi decet, dum et venia et spes est et paratus favor
et audere non dedecet, et si quid desit operi supplet aetas, et si qua
sunt dicta iuveniliter pro indole accipiuntur, ut totus ille Ciceronis
pro Sexto Roscio locus:
IV. "quid enim tam commune quam spiritus
vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?" Quae cum sex
et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse
tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. Et hercule
quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori
profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes,
usus sine doctrina quam citra usum doctrina valeat.
V. Ideoque
nonnulli senes in schola facti stupent novitate cum in iudicia venerunt,
et omnia suis exercitationibus similia desiderant. At illic et iudex
tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit, et si quid
tibi ipse sumas probandum est, et laboratam congestamque dierum ac
noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi
tumore in quibusdam causis loquendum est, quod illi diserti minime
sciunt.
VI. Itaque nonnullos reperias qui sibi eloquentiores
videantur quam ut causas agant. Ceterum illum quem iuvenem tenerisque
adhuc viribus nitentem in forum deduximus et incipere quam maxime facili
ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda
saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio
adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem quid sit pugna et in quam
rem studendum sit refici atque renovari.
VII. Sic et tirocinii
metum dum facilius est audere transierit, nec audendi facilitatem usque
ad contemptum operis adduxerit. Vsus est hac ratione M. tullius, et, cum
iam clarum meruisset inter patronos qui tum erant nomen, in Asiam
navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris,
sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi
rursus formandum ac velut recoquendum dedit. tum dignum operae pretium
venit cum inter se congruunt praecepta et experimenta.
7
I. cum satis in omne certamen virium
fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit: in quibus defendere
quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen
ipsum accusatoris horrebit ut nullo neque publico neque privato duci
possit officio ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet. Nam et
leges ipsae nihil valeant nisi actoris idonea voce munitae, et si poenas
scelerum expetere fas non est prope est ut scelera ipsa permissa sint,
et licentiam malis dari certe contra bonos est.
II. Quare neque
sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem
publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium
cupidus sed emendandi vitia corrigendique mores (nam qui ratione traduci
ad meliora non possunt, solo metu continentur;
III. itaque ut
accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum
latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus
patriae comparandum; ideoque principes in re publica viri non
detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari iuvenes
opsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse
improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis
videbantur; idque cum ab Hortensio, Lucullis, sulpicio, Cicerone,
Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est:
IV.
quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse vix scio
cui reliquerit huius nominis locum): neque defendet omnis orator idem,
portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet,
duceturque in advocationem maxime causa.
V. Quoniam tamen omnis qui
non improbe litigabunt, quorum certe pars est, sustinere non potest
unus, aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum qui iudicio
decernent, ut optimi cuiusque voluntate moveatur: namque hos et
amicissimos habebit vir bonus.
VI. summovendum vero est utrumque
ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel
illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi: non
enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit. Neque vero pudor
obstet quo minus susceptam cum melior videretur litem, cognita inter
discendum iniquitate, dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
VII.
Nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non
fallamus vana spe litigantem (neque est dignus opera patroni qui non
utitur consilio) et certe non convenit ei quem oratorem esse volumus
iniusta tueri scientem. Nam si ex illis quas supra diximus causis falsum
tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.
VIII. Gratisne ei
semper agendum sit tractari potest. Quod ex prima statim fronte
diiudicare inprudentium est. Nam quis ignorat quin id longe sit
honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo quem exigimus animo
dignissimum non vendere operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem,
cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
IX.
Caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam qui sufficientia
sibi (modica autem haec sunt) possidebit hunc quaestum sine crimine
sordium fecerit. At si res familiaris amplius aliquid ad usus
necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi
gratiam referri, cum et Socrati conlatum sit ad victum et Zenon
Cleanthes Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
X. Neque
enim video quae iustior adquirendi ratio quam ex honestissimo labore et
ab iis de quibus optime meruerint quique, si nihil invicem praestent,
indigni fuerint defensione. Quod quidem non iustum modo sed necessarium
etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum
facultatem aliter adquirendi recidant.
XI. Sed tum quoque tenendus
est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque.
Paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia
procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum
praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus
ingratus. Quid si futurus?
XII. Malo tamen ille peccet. Nihil ergo
adquirere volet orator ultra quam satis erit, ac ne pauper quidem
tamquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciet se
tanto plus praestitisse: non enim, quia venire hoc beneficium non
oportet, oportet perire: denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui
debet.
8
I. Proxima discendae causae ratio, quod est
orationis fundamentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperietur
qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum
certe iudicem non sufficiat. Sed eius rei paucissimis cura est. Nam ut
taceam de neglegentibus, quorum nihil refert ubi litium cardo vertatur
dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum
occasionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio pervertit, qui partim
tamquam occupati semperque aliud habentes quod ante agendum sit pridie
ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnumquam etiam
inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur,
III. partim iactantia
ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intellegere prius
paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus
quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant decantaverunt,
bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
IV. Ne illas
quidem tulerim delicias eorum qui doceri amicos suos iubent, quamquam
minus mali est si illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis
discet tam bene quam patronus? Quo modo autem sequester ille et media
litium manus et quidam interpres inpendet aequo animo laborem in alienas
actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
V. Pessimae vero
consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator, qui
confugit ad patronum quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo
genere advocatorum qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id
quod est in agendo difficillimum. Nam qui iudicare quid dicendum, quid
dissimulandum, quid declinandum mutandum fingendum etiam sit potest cur
non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
VI. Hi
porro non tantum nocerent si omnia scriberent uti gesta sunt; nunc
consilium et colores adiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cum
acceperunt inmutare nefas habent, et velut themata in scholis posita
custodiunt: deinde deprenduntur, et causam quam discere ex suis
litigatoribus noluerunt ex adversariis discunt.
VII. Liberum igitur
demus ante omnia iis quorum negotium erit tempus ac locum, exhortemurque
ultro ut omnia quamlibet verbose et unde volent +repetito tempore*
exponant: non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.
VIII. Frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet
quae litigatori in neutram partem habere momentum videbantur. Nec tanta
sit acturo memoriae fiducia ut subscribere audita pigeat. Nec semel
audisse sit satis: cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator,
non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim
hominem, quod saepe evenit, imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem
dicat.
IX. Plurimi enim mentiuntur, et tamquam non doceant causam
sed agant non ut cum patrono sed ut cum iudice locuntur. Quapropter
numquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et
evocandus.
X. Nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda
sunt, sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea qui sanandi sunt
occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat. Nam cum
satis in audiendo patientiae inpenderit, in aliam rursus ei personam
transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino
excogitari contra potest, quidquid recipit in eius modi disceptatione
natura.
XI. Interrogandus quam infestissime ac premendus: nam dum
omnia quaerimus, aliquando ad verum ubi minime exspectavimus pervenimus.
In
summa optimus est in discendo patronus incredulus: promittit enim
litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum
denique adversarium quaedam non negaturum.
XII. Ideoque opus est
intueri omne litis instrumentum: quod videre non est satis, perlegendum
erit. Nam frequentissime aut non sunt omnino quae promittebantur, aut
minus continent, aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt, aut nimia
sunt et fidem hoc ipso detractura, quod non habent modum.
XIII.
Denique linum ruptum aut turbatam ceram aut sine agnitore signa
frequenter invenies: quae nisi domi excusseris, in foro inopinata
decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent.
Multa etiam quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit patronus
eruet, modo per omnis quos tradimus argumentorum locos eat.
XIV.
Quos ut circumspectare in agendo et adtemptare singulos minime convenit
propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est quae
personae, quae tempora loca instituta instrumenta cetera, ex quibus non
tantum illud quod est artificiale probationis genus colligi possit, sed
qui metuendi testes, quo modo sint refellendi. Nam plurimum refert
invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima
superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
XV. Sic causam
perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve,
tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam,
et quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum id potentissimum apud
quemcumque agetur existimet. Sic eum raro fallet eventus, aut culpa
iudicis erit.
9
I. Quae sint in agendo servanda toto fere
opere exsecuti sumus, pauca tamen propria huius loci, quae non tam
dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam. Ante omnia ne,
quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido
laudis abducat.
II. Nam ut gerentibus bella non semper exercitus per
plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles,
expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum
mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi
et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit:
III.
at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non
obequitabit nec ivis vibrantibus concitatisque sententiis velut
missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis
artibus rem geret.
IV. Quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum
facta sunt, unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit. Nam
cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit,
resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti
dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum
finita est.
V. Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit
moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque
suspectae advocatorum insidiae forent. Sed illa dissimulari quae tum
erat potuit: nondum enim tantum dicendi lumen accesserat ut etiam per
obstantia erumperet. Quare artes quidem et consilia lateant et quidquid
si deprenditur perit. Hactenus eloquentia secretum habet.
VI.
Verborum quidem dilectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut
non sunt aut apparent: sed vel propter hoc ipsum ostentanda non sunt,
quod apparent, ac, si unum sit ex duobus eligendum, causa potius
laudetur quam patronus. Finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur
optimam causam optime egisse: illud certum erit, neminem peius agere
quam qui displicente causa placet: necesse est enim extra causam sit
quod placet.
VII. Nec illo fastidio laborabit orator non agendi
causas minores, tamquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus
liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et
optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant, et abunde dixit
bene quisquis rei satisfecit.
VIII. At quidam, etiam si forte
susceperunt negotia paulo ad a dicendum tenuiora, extrinsecus adductis
ea rebus circumlinunt, ac si defecerunt alia conviciis implent vacua
causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia
ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. Quod ego adeo longe puto ab
oratore perfecto ut eum ne vera quidem obiecturum nisi id causa exiget
credam.
IX. Ea est enim prorsus "canina", ut ait Appius,
"eloquentia", cognituram male dicendi subire: quod facientibus etiam
male audiendi praesumenda patientia est. Nam et in ipsos fit impetus
frequenter qui egerunt, et certe petulantiam patroni litigator luit. Sed
haec minora sunt ipso illo vitio animi quod maledicus a malefico non
distat nisi occasione.
X. turpis voluptas et inhumana et nulli
audientium bono grata a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui
ultionem malunt quam defensionem; sed neque alia multa ad arbitrium
eorum facienda sunt: hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis
sustineat, petulans esse ad alterius arbitrium?
XI. Atqui etiam in
advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur: quod, nisi si
forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum
ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur) tum causae
contrarium, quia plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcumque
eis virium est contumelia augetur.
XII. Super omnia perit illa quae
plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert modestia si a viro bono
in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis
sed ad stomachum litigatoris.
XIII. Frequenter etiam species
libertatis deducere ad temeritatem solet, non causis modo sed ipsis
quoque qui dixerunt periculosam; nec inmerito Pericles solebat optare ne
quod sibi verbum in mentem veniret quo populus offenderetur. Sed quod
ille de populo, id ego de omnibus sentio qui tantundem possunt nocere.
Nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.
XIV.
Nunc, quia varium fere propositum agentium fuit et quorundam cura
tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem
credam fore in hoc oratoris modum tradere non alienum videtur.
XV.
Adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit: neque enim
hoc solum neglegentis sed mali et in suscepta causa perfidi ac
proditoris est, peius agere quam possit. Ideoque ne suscipiendae quidem
sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat.
XVI. Dicet
scripta quam res patietur plurima, et, ut Demosthenes ait, si continget,
et sculpta. Sed hoc aut primae actiones aut quae in publicis iudiciis
post interiectos dies dantur permiserint: at cum protinus respondendum
est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat
scripsisse, si alia ex diverso quam opinati fuerint occurrerint.
XVII.
Inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt
requiruntque num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis
inseri possit: quod si fiat non cohaeret, nec commissuris modo, ut in
opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.
XVIII.
Ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat:
illa enim quae scripta sunt retinent animum, non secuntur. Itaque in
iis actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est.
XIX. Nam
cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis
sunt scripta esse possunt: quae etiam responsurum adversarium certum
est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur. Ad alia unum
paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere,
ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
XX. Licet tamen
praecogitare plura et animum ad omnis casus componere, idque est tutius
stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. Sed sive in
respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio,
non oppressum se ac deprensum credet orator cui disciplina et studium et
exercitatio dederit vires etiam facilitatis:
XXI. quem armatum
semper ac velut in procinctu stantem non magis umquam in causis oratio
quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se umquam
propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus: nam
cetera semper sciet.
10
I. superest ut dicam de genere orationis.
Hic erat propositus a nobis in divisione prima locus tertius: nam ita
promiseram, me de arte, de artifice, de opere dicturum. cum sit autem
rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut
ostendam, in omnibus iis et ars est et artifex, plurimum tamen invicem
differunt: nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio
actioni, sed genere ipso, ut Graecis tuscanicae statuae, ut Asianus
eloquens Attico.
II. suos autem haec operum genera quae dico ut
auctores sic etiam amatores habent, atque ideo nondum est perfectus
orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet,
sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione vel temporum
vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
III. Primi
quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sint clari
pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex
color tam sui studiosos adhuc habet ut illa prope rudia ac velut futurae
mox artis primordia maximis qui post eos extiterunt auctoribus
praeferant, proprio quodam intellegendi, ut mea opinio est, ambitu.
IV.
Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes circa
Peloponnesia ambo tempora (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud
Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum
umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas
traditur.
V. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius aut
augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima
quaeque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita circumscripsit
omnia ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies,
quales ab eo sunt traditae, ceteri tamquam ita necesse sit secuntur.
VI.
Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura
praecipue, sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione
Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus
quas phantasias vocant Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse
maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum
facit quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi
fingendique idem mirus artifex fuit.
VII. Similis in statuis
differentia. Nam duriora et tuscanicis proxima Callon atque Hegesias,
iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit.
Diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque
tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant.
VIII.
Nam ut humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse
deorum auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur
refugisse, nihil ausus ultra levis genas. At quae Polyclito defuerunt,
Phidiae atque Alcameni dantur.
IX. Phidias tamen dis quam hominibus
efficiendis melior artifex creditur, in ebore vero longe citra aemulum
vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset,
cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur,
adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem Lysippum ac Praxitelen
accessisse optime adfirmant: nam Demetrius tamquam nimius in ea
reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
X.
In oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias
ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi
condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se
ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu
licet Polygnotos vel Callonas appelles. XI. Mediam illam formam teneant
L. Crassus, Q. Hortensius. tum deinde efflorescat non multum inter se
distantium tempore oratorum ingens proventus. Hic vim Caesaris, indolem
Caeli, subtilitatem Calidi, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae,
sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen sulpici, acerbitatem Cassi
reperiemus: in iis etiam quos ipsi vidimus copiam Senecae, vires
Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali,
elegantiam Secundi.
XII. At M. tullium non illum habemus Euphranorem
circa pluris artium species praestantem, sed in omnibus quae in quoque
laudantur eminentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum
incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in
repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in
compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro
molliorem:
XIII. postea vero quam triumvirali proscriptione
consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant, qui aemulabantur,
adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum invaserunt. Ille
tamen qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur non aliter ab ipsis
inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia potuit.
Falsum utrumque: sit tamen illa mentiendi propior occasio.
XIV.
Praecipue vero presserunt eum qui videri Atticorum imitatores
concupierant. Haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam
et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur: unde
nunc quoque aridi et exsuci et exsangues.
XV. Hi sunt enim qui suae
inbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria,
optendant: qui quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non
possunt, umbra magni nominis delitescunt. Quibus quia multa et pluribus
locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas
erit.
XVI. Et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque
Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes
haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus
deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod
paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente nondum
satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea quae proprie
signari poterant circumitu coeperint enuntiare ac deinde in eo
perseverarint.
XVII. Mihi autem orationis differentiam fecisse et
dicentium et audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et
emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui
atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflata est.
XVIII.
Tertium mox qui haec dividebant adiecerunt genus Rhodium, quod velut
medium esse atque ex utroque mixtum volunt: neque enim Attice pressi
neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis,
aliquid auctoris.
XIX. Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat
locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo
terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti
ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen, neque fontibus puris
neque torrentibus turbidis sed lenibus stagnis similes habentur.
XX.
Nemo igitur dubitaverit longe esse optimum genus Atticorum. In quo ut
est aliquid inter ipsos commune, id est iudicium acre tersumque, ita
ingeniorum plurimae formae.
XXI. Quapropter mihi falli multum
videntur qui solos esse Atticos credunt tenuis et lucidos et
significantis sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper
manum intra pallium continentis. Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias;
hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum: non igitur iam
usque ad Coccum et Andociden remittemur.
XXII. Interrogare tamen
velim an Isocrates Attice dixerit: nihil enim tam est Lysiae diversum.
Negabunt: at eius schola principes oratorum dedit. Quaeratur similius
aliquid: Hyperides Atticus? "Certe". At plus indulsit voluptati. Transeo
plurimos, Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta:
quos ut homines inter se genere similes, differentis dixeris specie.
XXIII.
Quid ille cuius modo fecimus mentionem Aeschines? nonne his latior et
audentior et excelsior? Quid denique Demosthenes? non cunctos illos
tenues et circumspectos vi sublimitate impetu cultu compositione
superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non tralationibus
nitet?
XXIV. non oratione ficta dat tacentibus vocem? non illud ius
iurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae
satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? Quem ipsum num
Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus
comparandum? Quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati quem
fulminibus et caelesti fragori comparant comici dum illi conviciantur?
XXV.
Quid est igitur cur in iis demum qui tenui venula per calculos fluunt
Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? Quos ego
existimo si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve
segetem negaturos Atticam esse quod plus quam acceperit seminis reddat
(quia hanc eius terrae fidem Menander eludit).
XXVI. Ita nunc si
quis ad eas Demosthenis virtutes quas ille summus orator habuit +tamen+
quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur
adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem "non fecit
hoc Demosthenes"? Et si quid numeris exierit aptius (fortasse non
possit, sed tamen si quid exierit), non erit Atticum? Melius de hoc
nomine sentiant, credantque Attice dicere esse optime dicere.
XXVII.
Atque in hac tamen opinione perseverantis Graecos magis tulerim: Latina
mihi facundia, ut inventione dispositione consilio, ceteris huius
generis artibus, similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita
circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. Namque est ipsis
statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non
habemus (vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos
dulcius spirant: quas mutuari solemus quotiens illorum nominibus utimur;
XXVIII. quod cum contingit, nescio quo modo velut hilarior protinus
renidet oratio, ut in "Zephyris" et "Zopyris": quae si nostris litteris
scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient) et velut in locum
earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
XXIX. Nam
et illa quae est sexta nostrarum paene non humana voce, vel omnino non
voce potius, inter discrimina dentium efflanda est: quae etiam cum
vocalem proxima accipit quassa quodam modo, utique quotiens aliquam
consonantium frangit, ut in hoc ipso "frangit", multo fit horridior;
Aeolicae quoque litterae, qua "servum" "cervum"que dicimus, etiam si
forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.
XXX.
duras et illa syllabas facit quae ad coniungendas demum subiectas sibi
vocalis est utilis, alias supervacua: "equos" hac et "aequum" scribimus,
cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum qualis apud Graecos
nullus est ideoque scribi illorum litteris non potest.
XXXI. Quid
quod pleraque nos illa quasi mugiente littera cludimus, in quam nullum
Graece verbum cadit? At illi ny iucundam et in fine praecipue quasi
tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis.
XXXII. Quid quod syllabae nostrae in b litteram et d innituntur
adeo aspere ut plerique non antiquissimorum quidem sed tamen veterum
mollire temptaverint, non solum "aversa" pro "abversis" dicendo, sed et
in praepositione b litterae absonam et ipsam s subiciendo?
XXXIII.
Sed accentus quoque cum rigore quodam, tum similitudine ipsa minus
suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta umquam excitatur nec flexa
circumducitur, sed in gravem vel duas gravis cadit semper. Itaque tanto
est sermo Graecus Latino iucundior ut nostri poetae, quotiens dulce
carmen esse voluerunt, illorum id nominibus exornent.
XXXIV. His
illa potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas
necesse sit transferre aut circumire: etiam in iis quae denominata sunt
summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit: at illis non
verborum modo sed linguarum etiam inter se differentium copia est.
XXXV.
Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in
loquendo eandem iucunditatem et parem copiam. Quod si negatum est,
sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam
tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis
miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione:
XXXVI. nam quo
minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes
variique eruantur: permovendi omnes adfectus erunt, oratio tralationum
nitore inluminanda. Non possumus esse tam graciles, simus fortiores:
subtilitate vincimur, valeamus pondere: proprietas penes illos est
certior, copia vincamus.
XXXVII. Ingenia Graecorum etiam minora suos
portus habent, nos plerumque maioribus velis movemur: validior spiritus
nostros sinus tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora
interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet vada accessus, ego
aliquid, non multo tamen, altius in quo mea cumba non sidat inveniam.
XXXVIII.
Neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque
vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen
omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus: possumus
autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in
ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.
XXXIX. An non in
privatis et acutus et distinctus et non super modum elatus M. tullius?
non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in
loquendo velut Attici Romanorum fuerunt? cui porro non satis est quo
nihil esse melius potest?
XL. Adhuc quidam nullam esse naturalem
putant eloquentiam nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum
amicis coniugibus liberis servis loquamur, contento promere animi
voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente: quidquid huc sit
adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae,
remotum a veritate fictumque ipsorum gratia verborum, quibus solum
natura sit officium attributum servire sensibus:
XLI. sicut
athletarum corpora, etiam si validiora fiant exercitatione et lege
quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie quae sit
concessa hominibus abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circumitu res
ostendere et tralationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum
sua cuique sint adsignata nomina?
XLII. Denique antiquissimum
quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis
similiores extitisse, etiam si parcius, simili tamen ratione falsa et
inpropria pro virtute ducentis. Qua in disputatione nonnihil veri est,
ideoque non tam procul quam fit a quibusdam recedendum a propriis atque
communibus.
XLIII. Si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad
necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit
hac calumnia reprendendus. Nam mihi aliam quandam videtur habere naturam
sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio: cui si res modo indicare
satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret: sed cum
debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species
inpellere, utetur his quoque adiutoriis quae sunt ab eadem nobis
concessa natura:
XLIV. nam et lacertos exercitatione constringere et
augere vires et colorem trahere naturale est. Ideoque in omnibus
gentibus alius alio facundior habetur et loquendo dulcis magis (quod si
non eveniret, omnes pares essent), et idem homines aliter de re alia
locuntur et servant personarum discrimina. Ita, quo quisque plus efficit
dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.
XLV.
Quapropter ne illis quidem nimium repugno qui dandum putant nonnihil
esse temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius
postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad
hos quidem ipsos oratorem alligandum puto. Atque id fecisse M. tullium
video, ut cum omnia utilitati, tum partem quandam delectationi daret,
cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris: nam
hoc ipso proderat, quod placebat.
XLVI. Ad cuius voluptates nihil
equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus
pluris: nempe enim fieri potest salva tractatione causae et dicendi
auctoritate, si non crebra haec lumina et continua fuerint et invicem
offecerint.
XLVII. Sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra;
do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica, ne intonsum caput, non ut
in gradus atque anulos comptum: cum eo quod, si non ad luxuriam ac
libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint quae honestiora.
XLVIII.
Ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque
Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem
contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent quis utile
neget? Feriunt animum et uno ictu frequenter inpellunt et ipsa brevitate
magis haerent et delectatione persuadent.
XLIX. At sunt qui haec
excitatiora lumina, etiam si dicere permittant, a componendis tamen
orationibus excludenda arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus
intactus est omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi
rationem, aliam scribendi putaverunt, ideoque in agendo clarissimos
quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut
Periclem, ut Demaden: rursus alios ad componendum optimos actionibus
idoneos non fuisse, ut Isocraten;
L. praeterea in agendo plus
impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates (commovendos
enim esse ducendosque animos imperitorum): at quod libris dedicatum in
exemplum edatur et tersum ac limatum et ad legem ac regulam compositum
esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat
artifices.
LI. Quin illi subtiles, ut sibi ac multis persuaserunt,
magistri paradeigma dicendo, enthymema scribendo esse aptius
tradiderunt. Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere,
neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae; itaque
non illas modo, ut opinor, debet habere virtutes * dico, non vitia: nam
imperitis placere aliquando quae vitiosa sint scio.
LII. Quo
different igitur? Quod si mihi des consilium iudicum sapientium, perquam
multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo sed etiam eius qui est
strictior multo, Demosthenis. Neque enim adfectus omnino movendi erunt
nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prohoemia supervacua esse
apud talis Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes:
proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
LIII. cum vero iudex detur aut populus aut ex populo laturique
sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad
optinendum quod intendimus prodesse credemus adhibenda sunt, eaque et
cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo
scribimus ut doceamus quo modo dici oporteat.
LIV. An Demosthenes
male sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut eos praestantissimos
oratores alia re quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt igitur an
peius? Nam si peius, sic potius oportuit dici ut scripserunt, si melius,
sic potius oportuit scribi ut dixerunt.
LV. Quid ergo? semper sic
aget orator ut scribet? Si licebit, semper. Sed erunt quae impediant
brevitate tempora a iudice data: multum ex eo quod potuit dici
recidetur, editio habebit omnia. Quaedam secundum naturam iudicantium
dicta sunt: non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse,
non temporis.
LVI. Nam id quoque plurimum refert, quo modo audire
iudex velit, atque "eius vultus saepe ipse rector est dicentis", ut
Cicero praecipit. Ideoque instandum iis quae placere intellexeris,
resiliendum ab iis quae non recipientur. Sermo ipse qui facillime
iudicem doceat aptandus; nec id mirum sit, cum etiam testium personis
aliqua mutentur.
LVII. Prudenter enim qui, cum interrogasset
rusticum testem an Amphionem nosset, negante eo detraxit adspirationem
breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime
norat. Huius modi casus efficient ut aliquando dicatur aliter quam
scribitur, cum dicere quo modo scribendum est non licet.
LVIII.
Altera est divisio, quae in tris partis et ipsa discedit, qua discerni
posse etiam recta dicendi genera inter se videntur. Namque unum subtile,
quod ischnon vocant, alterum grande atque robustum, quod hadron dicunt,
constituunt, tertium alii medium ex duobus, alii floridum (namque id
antheron appellant) addiderunt.
LIX. Quorum tamen ea fere ratio est,
ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est
nomine, delectandi sive, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur
officium, in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo
vis exigi videatur. Itaque illo subtili praecipue ratio narrandi
probandique consistet, estque id etiam detractis ceteris virtutibus suo
genere plenum.
LX. Medius hic modus et tralationibus crebrior et
figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus,
sententiis dulcis, lenior tamquam amnis et lucidus quidem sed virentibus
utrimque ripis inumbratus.
LXI. At ille qui saxa devolvat et
"pontem indignetur" et ripas sibi faciat multus et torrens iudicem vel
nitentem contra feret, cogetque ire qua rapiet. Hic orator et defunctos
excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit,
aliquandoque * +Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu+
adloquetur.
LXII. Hic et amplificationibus extollet orationem et in
supralationem quoque erigetur: "quae Charybdis tam vorax?" et "Oceanus
medius fidius ipse": nota sunt enim etiam studiosis haec lumina. Hic
deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: "vos enim
Albani tumuli atque luci, vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum
populi Romani sociae et aequales." Hic iram, hic misericordiam
inspirabit: hoc dicente iudex pallebit et flebit et per omnis adfectus
tractus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
LXIII.
Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis
dubitet hoc praeferre omnibus, et validissimum alioqui et maximis
quibusque causis accommodatissimum?
LXIV. Nam et Homerus brevem
quidem cum iucunditate et propriam (id enim est non deerrare verbis) et
carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes
generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere
sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest: sed summam
expressurus [est] in Vlixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim
orationis nivibus [et] copia verborum atque impetu parem tribuit.
LXV.
cum hoc igitur nemo mortalium contendet, hunc ut deum homines
intuebuntur. Hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc
fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
LXVI.
Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. Nam ut inter
gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum intervalla
sunt atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est, quoniam
et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque
vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad
tenuiora summittitur.
LXVII. Ac sic prope innumerabiles species
reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut
quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare,
cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum
ac fluminum proprii deprehenduntur.
LXVIII. Eademque musicis ratio
est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde
varietate complent spatia illa nervorum, atque his [atque huc] quos
interposuerant inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus
habeant.
LXIX. Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed
stultissimum quaerere ad quam se recturus sit orator, cum omnis species,
quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris quod
vulgo genus dicendi vocant: utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro
causa modo sed pro partibus causae.
LXX. Nam ut non eodem modo pro
reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac
sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et
contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex
differentia personarum locorum temporumque mutabit: ita in eadem
oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex isdem haustibus
iram et misericordiam petet, alias ad docendum, alias ad movendum
adhibebit artis.
LXXI. Non unus color prohoemii narrationis
argumentorum egressionis perorationis servabitur. Dicet idem graviter
severe acriter vehementer concitate copiose amare, idem comiter remisse
subtiliter blande leniter dulciter breviter urbane, non ubique similis
sed ubique par sibI.
LXXII. Sic fiet cum id propter quod maxime
repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod
intendit potenter, tum laudem quoque, nec doctorum modo sed etiam vulgi,
consequatur.
LXXIII. Falluntur enim plurimum qui vitiosum et
corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut
puerilibus sententiolis lascivit aut inmodico tumore turgescit aut
inanibus locis bacchatur aut casuris si leviter excutiantur flosculis
nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis
insanit, magis existimant populare atque plausibile.
LXXIV. Quod
quidem placere multis nec infitior nec miror: est enim iucunda res ac
favorabilis qualiscumque eloquentia, et ducit animos naturali voluptate
vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli. Quo minus
mirum est quod nulli non agentium parata vulgi corona est.
LXXV. Vbi
vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecumque
id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque
inmerito: nam ne illud quidem facile est. Sed evanescunt haec atque
emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras
placet, "at si contuleris eam Lacaenae, conspectu melioris obruatur", ut
Ovidius ait.
LXXVI. Si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas
ut fucinis sulphura, iam illum quo fefellerant exuant mentitum colorem
et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. Lucent igitur haec citra
solem et ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris.
Denique mala multi probant, nemo improbat bona.
LXXVII. Neque vero
omnia ista de quibus locuti sumus orator optime tantum sed etiam
facillime faciet. Neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum
infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur nec oratorem macerat
et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis
intabescentem.
LXXVIII. Nitidus ille et sublimis et locuples
circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat: desinit enim in
adversa niti qui pervenit in summum. Scandenti circa ima labor est,
ceterum quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.
LXXIX.
Et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris,
inde fructus inlaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt: quae
tamen cotidie nisi decerpantur arescunt. Sed et copia habeat modum, sine
quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem
et inventio iudicium.
LXXX. Sic erunt magna non nimia, sublimia non
abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda,
laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida. Similis
in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque
ultimum vitium est.
11
I. His dicendi virtutibus usus orator in
iudiciis consiliis contionibus senatu, in omni denique officio boni
civis, finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet,
non quia prodesse umquam satis sit et illa mente atque illa facultate
praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed
quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius quam fecerit faciat.
II.
Neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce
latere firmitate: quibus fractis aut inminutis aetate seu valetudine
cavendum ne quid in oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus,
ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.
III.
Vidi ego longe omnium quos mihi cognoscere contigit summum oratorem
Domitium Afrum valde senem cotidie aliquid ex ea quam meruerat
auctoritate perdentem, cum agente illo quem principem fuisse quondam
fori non erat dubium alii, quod indignum videatur, riderent, alii
erubescerent: quae occasio +illo+ fuit dicendi malle eum deficere quam
desinere.
IV. Neque erant illa qualiacumque mala, sed minora. Quare
antequam in has aetatis veniat insidias, receptui canet et in portum
integra nave perveniet. Neque enim minores eum cum id fecerit studiorum
fructus prosequentur: aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L.
Crassus [aut] in libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus reddet aut
eloquentiae componet artem aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os
dabit.
V. Frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum
et vere dicendi viam velut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi
eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae
tempestatium signa, quid secundis flatibus quid adversis ratio poscat
docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam
operis:
VI. nemo enim minui velit id in quo maximus fuit. Quid porro
est honestius quam docere quod optime scias? Sic ad se Caelium deductum
a patre Cicero profitetur, sic Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem
praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque.
VII. Ac nescio an
eum tum beatissimum credi oporteat fore cum iam secretus et consecratus,
liber invidia, procul contentionibus famam in tuto conlocarit et
sentiet vivus eam quae post fata praestari magis solet [et] venerationem
et quid apud posteros futurus sit videbit.
VIII. Conscius sum mihi,
quantum mediocritate valui, quaeque antea scierim quaeque operis
huiusce gratia potuerim inquirere candide me atque simpliciter in
notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. Atque id
viro bono satis est, docuisse quod scierit.
IX. Vereor tamen ne aut
magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi
peritum velim, aut multa, qui tot artibus in pueritia discendis morum
quoque praecepta et scientiam iuris civilis praeter ea quae de
eloquentia tradebantur adiecerim, quique haec operi nostro necessaria
esse crediderint velut moram rei perhorrescant et desperent ante
experimentum.
X. [tu] Qui primum renuntient sibi quanta sit humani
ingenii vis, quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire,
siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri
minores sed difficiliores artes potuerint. tum cogitent quantam rem
petant quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.
XI.
Quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut
ipsum iter neque inpervium neque saltem durum putent. Nam id quod prius
quodque maius est, ut boni viri simus, voluntate maxime constat: quam
qui vera fide induerit, facile eas idem quae virtutem docent artis
accipiet.
XII. Neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt
quae +praemuntur+ ut non paucorum admodum annorum intentione discantur.
Longam [in] eam facit operam quod repugnamus: brevis est institutio
vitae honestae beataeque, si credas; natura enim nos ad mentem optimam
genuit, adeoque discere meliora volentibus promptum est ut vere intuenti
mirum sit illud magis, malos esse tam multos.
XIII. Nam ut aqua
piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus
convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra
eam vivere. Cetera vero, etiam si aetatem nostram non spatio senectutis
sed tempore adulescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos
habent: omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus.
XIV. Sed
culpa est in praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos
occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim
ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam
inscientia tradendi vel neglegentia: proxima in nobis, qui morari in eo
quod novimus quam discere quae nondum scimus melius putamus.
XV. Nam
ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis
quam in more est plurimorum, ut de iis a quibus magna in hoc pars
aetatis absumitur taceam, declamitare in schola et tantum laboris in
rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri
discriminis et dicendi leges comperisse?
XVI. Quod non eo dico quia
sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non in una sit eius
specie consenescendum. * cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et
in foro nos experiri potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio
talis ut non multos poscat annos: quaelibet enim ex iis partibus quarum
habui mentionem in paucos libros contrahi solet, adeo non est infinito
spatio ad traditionem opus. Reliqua est exercitatio, quae vires cito
facit, cum fecit tuetur.
XVII. Rerum cognitio cotidie crescit; et
tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut
rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur,
philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere,
non, quod ne fieri quidem potest, omnia.
XVIII. Sed breve nobis
tempus nos fecimus: quantulum enim studiis partimur? Alias horas vanus
salutandi labor, alias datum fabulis otium, alias spectacula, alias
convivia trahunt. Adice tot genera ludendi et insanam corporis curam,
peregrinationes, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta
libidinum et vinum et fractis omni genere voluptatum animis ne ea quidem
tempora idonea quae supersunt.
XIX. Quae si omnia studiis
inpenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii
videretur vel diurna tantum computantibus tempora, ut nihil noctes,
quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent. Nunc computamus
annos non quibus studuimus sed quibus viximus.
XX. Nec vero si
geometrae et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem
suam vitam, quamlibet longa fuerit, in singulis artibus consumpserunt,
sequitur ut pluris quasdam vitas ad plura discenda desideremus. Neque
enim illi didicerunt haec usque in senectutem, sed ea sola didicisse
contenti fuerunt ac tot annos non in percipiendo exhauserunt sed in
praecipiendo.
XXI. Ceterum, ut de Homero taceam, in quo nullius non
artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, ut
Elium Hippian transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se
scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque quae omnia manu sua
fecerat in usu habuit, atque ita se praeparavit ne cuius alterius ope
egeret: inlusisse tot malis quot summa senectus habet universae Graeciae
credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.
XXII. Quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? Quot saeculis
Aristoteles didicit ut non solum quae ad philosophos atque oratores
pertinent scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas
omnis perquireret? Illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda
sunt. Tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut
possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui
docendae priores elaborarunt.
XXIII. M. igitur Cato, idem summus
imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem
iuris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit; inter tot operas
militiae, tantas domi contentiones rudi saeculo litteras Graecas aetate
iam declinata didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi
posse quae senes concupissent.
XXIV. Quam multa, paene omnia
tradidit Varro! Quod instrumentum dicendi M. tullio defuit? Quid plura?
cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his
omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et
medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito ut eum scisse
omnia illa credamus.
XXVI. At perficere tantum opus arduum, et nemo
perfecit. Ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum capere id rerum
naturam, nec quidquid non est factum ne fieri quidem posse, cum omnia
quae magna sunt atque admirabilia tempus aliquod quo primum efficerentur
habuissent:
XXVI. nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum
fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone, denique
quidquid est optimum ante non fuerat. Verum etiam si qui summa desperet
(quod cur faciat cui ingenium valetudo facultas praeceptores non
deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum in secundis tertiisque
consistere.
XXVII. Neque enim si quis Achillis gloriam in rebus
bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur,
nec qui Homeri non fuerunt * Quin immo si hanc cogitationem homines
habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset
arbitraretur, ii ipsi qui sunt optimi non fuissent, nec post Lucretium
ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi
qui post eos fuerunt.
XXVIII. Verum ut transeundi spes non sit,
magna tamen est dignitas subsequendi. An Pollio et Messala, qui iam
Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt, parum in vita
dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? Alioqui
pessime de rebus humanis perductae in summum artes mererentur, si quod
optimum, idem ultimum fuisset.
XXIX. Adde quod magnos modica quoque
eloquentia parit fructus, ac si quis haec studia utilitate sola
metiatur, paene illi perfectae par est. Neque erat difficile vel
veteribus vel novis exemplis palam facere non abunde maiores opes
honores amicitias, laudem praesentem futuram hominibus contigisse, nisi
indignum litteris esset ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa
possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere
mercedem, more eorum qui a se non virtutes sed voluptatem quae fit ex
virtutibus peti dicunt.
XXX. Ipsam igitur orandi maiestatem, qua
nihil di inmortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia
et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus,
nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus in summum aut
certe multos infra nos videbimus.
XXXI. Haec erant, Marcelle Vitori,
quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos
videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem
adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.